Vulgate clémentine (latin)
1 Maccabées 12:8
8Et suscepit Onias virum, qui missus fuerat, cum honore : et accepit epistolas, in quibus significabatur de societate et amicitia.
Contexte de 1 Maccabées 12:8
6Jonathas summus sacerdos, et seniores gentis, et sacerdotes, et reliquus populus Judæorum, Spartiatis fratribus salutem. 7Jampridem missæ erant epistolæ ad Oniam summum sacerdotem ab Ario, qui regnabat apud vos, quoniam estis fratres nostri, sicut rescriptum continet, quod subjectum est. Et suscepit Onias virum, qui missus fuerat, cum honore : et accepit epistolas, in quibus significabatur de societate et amicitia. 9Nos cum nullo horum indigeremus, habentes solatio sanctos libros, qui sunt in manibus nostris, 10maluimus mittere ad vos renovare fraternitatem et amicitiam, ne forte alieni efficiamur a vobis : multa enim tempora transierunt, ex quo misistis ad nos.
Lire 1 Maccabées 12 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project