Vulgate clémentine (latin)

1 Maccabées 12:11

11Nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus solemnibus, et ceteris, quibus oportet, memores sumus vestri in sacrificiis quæ offerimus, et in observationibus, sicut fas est, et decet meminisse fratrum.

Contexte de 1 Maccabées 12:11

9Nos cum nullo horum indigeremus, habentes solatio sanctos libros, qui sunt in manibus nostris, 10maluimus mittere ad vos renovare fraternitatem et amicitiam, ne forte alieni efficiamur a vobis : multa enim tempora transierunt, ex quo misistis ad nos. Nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus solemnibus, et ceteris, quibus oportet, memores sumus vestri in sacrificiis quæ offerimus, et in observationibus, sicut fas est, et decet meminisse fratrum. 12Lætamur itaque de gloria vestra. 13Nos autem circumdederunt multæ tribulationes, et multa prælia, et impugnaverunt nos reges qui sunt in circuitu nostro.

Lire 1 Maccabées 12 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project