Vulgate clémentine (latin)
1 Maccabées 11:52
52Et sedit Demetrius rex in sede regni sui : et siluit terra in conspectu ejus.
Contexte de 1 Maccabées 11:52
50Da nobis dextras, et cessent Judæi oppugnare nos, et civitatem. 51Et projecerunt arma sua, et fecerunt pacem, et glorificati sunt Judæi in conspectu regis, et in conspectu omnium qui erant in regno ejus, et nominati sunt in regno : et regressi sunt in Jerusalem habentes spolia multa. Et sedit Demetrius rex in sede regni sui : et siluit terra in conspectu ejus. 53Et mentitus est omnia quæcumque dixit, et abalienavit se a Jonatha, et non retribuit ei secundum beneficia quæ sibi tribuerat, et vexabat eum valde. 54Post hæc autem reversus est Tryphon, et Antiochus cum eo puer adolescens, et regnavit, et imposuit sibi diadema.
Lire 1 Maccabées 11 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project