Vulgate clémentine (latin)
1 Maccabées 11:50
50Da nobis dextras, et cessent Judæi oppugnare nos, et civitatem.
Contexte de 1 Maccabées 11:50
48et occiderunt in illa die centum millia hominum, et succenderunt civitatem, et ceperunt spolia multa in die illa, et liberaverunt regem. 49Et viderunt qui erant de civitate, quod obtinuissent Judæi civitatem sicut volebant : et infirmati sunt mente sua, et clamaverunt ad regem cum precibus, dicentes : Da nobis dextras, et cessent Judæi oppugnare nos, et civitatem. 51Et projecerunt arma sua, et fecerunt pacem, et glorificati sunt Judæi in conspectu regis, et in conspectu omnium qui erant in regno ejus, et nominati sunt in regno : et regressi sunt in Jerusalem habentes spolia multa. 52Et sedit Demetrius rex in sede regni sui : et siluit terra in conspectu ejus.
Lire 1 Maccabées 11 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project