Vulgate clémentine (latin)

1 Maccabées 11:51

51Et projecerunt arma sua, et fecerunt pacem, et glorificati sunt Judæi in conspectu regis, et in conspectu omnium qui erant in regno ejus, et nominati sunt in regno : et regressi sunt in Jerusalem habentes spolia multa.

Contexte de 1 Maccabées 11:51

49Et viderunt qui erant de civitate, quod obtinuissent Judæi civitatem sicut volebant : et infirmati sunt mente sua, et clamaverunt ad regem cum precibus, dicentes : 50Da nobis dextras, et cessent Judæi oppugnare nos, et civitatem. Et projecerunt arma sua, et fecerunt pacem, et glorificati sunt Judæi in conspectu regis, et in conspectu omnium qui erant in regno ejus, et nominati sunt in regno : et regressi sunt in Jerusalem habentes spolia multa. 52Et sedit Demetrius rex in sede regni sui : et siluit terra in conspectu ejus. 53Et mentitus est omnia quæcumque dixit, et abalienavit se a Jonatha, et non retribuit ei secundum beneficia quæ sibi tribuerat, et vexabat eum valde.

Lire 1 Maccabées 11 en entier

Dans les dictionnaires

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project