Vulgate clémentine (latin)
1 Chroniques 13:9-14
9Cum autem pervenisset ad aream Chidon, tetendit Oza manum suam, ut sustentaret arcam : bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam.
10Iratus est itaque Dominus contra Ozam, et percussit eum, eo quod tetigisset arcam : et mortuus est ibi coram Domino.
11Contristatusque est David, eo quod divisisset Dominus Ozam : vocavitque locum illum Divisio Ozæ, usque in præsentem diem.
12Et timuit Deum tunc temporis, dicens : Quomodo possum ad me introducere arcam Dei ?
13et ob hanc causam non adduxit eam ad se, hoc est, in civitatem David, sed avertit in domum Obededom Gethæi.
14Mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus : et benedixit Dominus domui ejus, et omnibus quæ habebat.
Commentaires sur 1 Chroniques 13
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires