Vulgate clémentine (latin)

Sagesse 9:11

11scit enim illa omnia, et intelligit, et deducet me in operibus meis sobrie, et custodiet me in sua potentia.

Contexte de Sagesse 9:11

9Et tecum sapientia tua, quæ novit opera tua, quæ et affuit tunc cum orbem terrarum faceres, et sciebat quid esset placitum oculis tuis, et quid directum in præceptis tuis. 10Mitte illam de cælis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuæ, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te : scit enim illa omnia, et intelligit, et deducet me in operibus meis sobrie, et custodiet me in sua potentia. 12Et erunt accepta opera mea, et disponam populum tuum juste, et ero dignus sedium patris mei. 13Quis enim hominum poterit scire consilium Dei ? aut quis poterit cogitare quid velit Deus ?

Lire Sagesse 9 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project