Vulgate clémentine (latin)

Sagesse 9:10

10Mitte illam de cælis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuæ, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te :

Contexte de Sagesse 9:10

8et dixisti me ædificare templum in monte sancto tuo, et in civitate habitationis tuæ altare : similitudinem tabernaculi sancti tui quod præparasti ab initio. 9Et tecum sapientia tua, quæ novit opera tua, quæ et affuit tunc cum orbem terrarum faceres, et sciebat quid esset placitum oculis tuis, et quid directum in præceptis tuis. Mitte illam de cælis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuæ, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te : 11scit enim illa omnia, et intelligit, et deducet me in operibus meis sobrie, et custodiet me in sua potentia. 12Et erunt accepta opera mea, et disponam populum tuum juste, et ero dignus sedium patris mei.

Lire Sagesse 9 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project