Vulgate clémentine (latin)
Sagesse 8:7
7Et si justitiam quis diligit, labores hujus magnas habent virtutes : sobrietatem enim et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus.
Contexte de Sagesse 8:7
5Et si divitiæ appetuntur in vita, quid sapientia locupletius quæ operatur omnia ? 6Si autem sensus operatur, quis horum quæ sunt magis quam illa est artifex ? Et si justitiam quis diligit, labores hujus magnas habent virtutes : sobrietatem enim et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. 8Et si multitudinem scientiæ desiderat quis, scit præterita, et de futuris æstimat ; scit versutias sermonum, et dissolutiones argumentorum ; signa et monstra scit antequam fiant, et eventus temporum et sæculorum. 9Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum, sciens quoniam mecum communicabit de bonis, et erit allocutio cogitationis et tædii mei.
Lire Sagesse 8 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project