Vulgate clémentine (latin)
Sagesse 8:6
6Si autem sensus operatur, quis horum quæ sunt magis quam illa est artifex ?
Contexte de Sagesse 8:6
4Doctrix enim est disciplinæ Dei, et electrix operum illius. 5Et si divitiæ appetuntur in vita, quid sapientia locupletius quæ operatur omnia ? Si autem sensus operatur, quis horum quæ sunt magis quam illa est artifex ? 7Et si justitiam quis diligit, labores hujus magnas habent virtutes : sobrietatem enim et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. 8Et si multitudinem scientiæ desiderat quis, scit præterita, et de futuris æstimat ; scit versutias sermonum, et dissolutiones argumentorum ; signa et monstra scit antequam fiant, et eventus temporum et sæculorum.
Lire Sagesse 8 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project