Vulgate clémentine (latin)
Sagesse 8:11
11et acutus inveniar in judicio, et in conspectu potentium admirabilis ero, et facies principum mirabuntur me :
Contexte de Sagesse 8:11
9Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum, sciens quoniam mecum communicabit de bonis, et erit allocutio cogitationis et tædii mei. 10Habebo propter hanc claritatem ad turbas, et honorem apud seniores juvenis ; et acutus inveniar in judicio, et in conspectu potentium admirabilis ero, et facies principum mirabuntur me : 12tacentem me sustinebunt, et loquentem me respicient, et sermocinante me plura, manus ori suo imponent. 13Præterea habebo per hanc immortalitatem, et memoriam æternam his qui post me futuri sunt relinquam.
Lire Sagesse 8 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project