Vulgate clémentine (latin)

Sagesse 7:24

24Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia : attingit autem ubique propter suam munditiam.

Contexte de Sagesse 7:24

22Est enim in illa spiritus intelligentiæ, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, disertus, mobilis, incoinquinatus, certus, suavis, amans bonum, acutus, quem nihil vetat, benefaciens, 23humanus, benignus, stabilis, certus, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens, et qui capiat omnes spiritus, intelligibilis, mundus, subtilis. Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia : attingit autem ubique propter suam munditiam. 25Vapor est enim virtutis Dei, et emanatio quædam est claritatis omnipotentis Dei sincera, et ideo nihil inquinatum in eam incurrit : 26candor est enim lucis æternæ, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius.

Lire Sagesse 7 en entier

Dans les dictionnaires

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project