Vulgate clémentine (latin)
Sagesse 7:23
23humanus, benignus, stabilis, certus, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens, et qui capiat omnes spiritus, intelligibilis, mundus, subtilis.
Contexte de Sagesse 7:23
21Et quæcumque sunt absconsa et improvisa didici : omnium enim artifex docuit me sapientia. 22Est enim in illa spiritus intelligentiæ, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, disertus, mobilis, incoinquinatus, certus, suavis, amans bonum, acutus, quem nihil vetat, benefaciens, humanus, benignus, stabilis, certus, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens, et qui capiat omnes spiritus, intelligibilis, mundus, subtilis. 24Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia : attingit autem ubique propter suam munditiam. 25Vapor est enim virtutis Dei, et emanatio quædam est claritatis omnipotentis Dei sincera, et ideo nihil inquinatum in eam incurrit :
Lire Sagesse 7 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project