Vulgate clémentine (latin)

Sagesse 18:3

3Propter quod ignis ardentem columnam ducem habuerunt ignotæ viæ, et solem sine læsura boni hospitii præstitisti.

Contexte de Sagesse 18:3

1Sanctis autem tuis maxima erat lux, et horum quidem vocem audiebant, sed figuram non videbant. Et quia non et ipsi eadem passi erant, magnificabant te ; 2et qui ante læsi erant, quia non lædebantur, gratias agebant, et ut esset differentia, donum petebant. Propter quod ignis ardentem columnam ducem habuerunt ignotæ viæ, et solem sine læsura boni hospitii præstitisti. 4Digni quidem illi carere luce, et pati carcerem tenebrarum, qui inclusos custodiebant filios tuos, per quos incipiebat incorruptum legis lumen sæculo dari. 5Cum cogitarent justorum occidere infantes, et uno exposito filio et liberato, in traductionem illorum, multitudinem filiorum abstulisti, et pariter illos perdidisti in aqua valida.

Lire Sagesse 18 en entier

Dans les dictionnaires

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project