Vulgate clémentine (latin)
Sagesse 18:15
15omnipotens sermo tuus de cælo, a regalibus sedibus, durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit,
Contexte de Sagesse 18:15
13De omnibus enim non credentes, propter veneficia ; tunc vero primum cum fuit exterminium primogenitorum, spoponderunt populum Dei esse. 14Cum enim quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet, omnipotens sermo tuus de cælo, a regalibus sedibus, durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit, 16gladius acutus insimulatum imperium tuum portans : et stans, replevit omnia morte, et usque ad cælum attingebat stans in terra. 17Tunc continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos, et timores supervenerunt insperati.
Lire Sagesse 18 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project