Vulgate clémentine (latin)
Sagesse 18:14
14Cum enim quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet,
Contexte de Sagesse 18:14
12Similiter ergo omnes, uno nomine mortis, mortuos habebant innumerabiles : nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant, quoniam uno momento quæ erat præclarior natio illorum exterminata est. 13De omnibus enim non credentes, propter veneficia ; tunc vero primum cum fuit exterminium primogenitorum, spoponderunt populum Dei esse. Cum enim quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet, 15omnipotens sermo tuus de cælo, a regalibus sedibus, durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit, 16gladius acutus insimulatum imperium tuum portans : et stans, replevit omnia morte, et usque ad cælum attingebat stans in terra.
Lire Sagesse 18 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project