Vulgate clémentine (latin)
Sagesse 18:11
11Simili autem pœna servus cum domino afflictus est, et popularis homo regi similia passus.
Contexte de Sagesse 18:11
9Absconse enim sacrificabant justi pueri bonorum, et justitiæ legem in concordia disposuerunt ; similiter et bona et mala recepturos justos, patrum jam decantantes laudes. 10Resonabat autem inconveniens inimicorum vox, et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium. Simili autem pœna servus cum domino afflictus est, et popularis homo regi similia passus. 12Similiter ergo omnes, uno nomine mortis, mortuos habebant innumerabiles : nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant, quoniam uno momento quæ erat præclarior natio illorum exterminata est. 13De omnibus enim non credentes, propter veneficia ; tunc vero primum cum fuit exterminium primogenitorum, spoponderunt populum Dei esse.
Lire Sagesse 18 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project