Vulgate clémentine (latin)

Sagesse 18:10

10Resonabat autem inconveniens inimicorum vox, et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium.

Contexte de Sagesse 18:10

8Sicut enim læsisti adversarios, sic et nos provocans magnificasti. 9Absconse enim sacrificabant justi pueri bonorum, et justitiæ legem in concordia disposuerunt ; similiter et bona et mala recepturos justos, patrum jam decantantes laudes. Resonabat autem inconveniens inimicorum vox, et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium. 11Simili autem pœna servus cum domino afflictus est, et popularis homo regi similia passus. 12Similiter ergo omnes, uno nomine mortis, mortuos habebant innumerabiles : nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant, quoniam uno momento quæ erat præclarior natio illorum exterminata est.

Lire Sagesse 18 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project