Vulgate clémentine (latin)
Sagesse 16:15
15Sed tuam manum effugere impossibile est.
Contexte de Sagesse 16:15
13Tu es enim, Domine, qui vitæ et mortis habes potestatem, et deducis ad portas mortis, et reducis. 14Homo autem occidit quidem per malitiam ; et cum exierit spiritus, non revertetur, nec revocabit animam quæ recepta est. Sed tuam manum effugere impossibile est. 16Negantes enim te nosse impii, per fortitudinem brachii tui flagellati sunt : novis aquis, et grandinibus, et pluviis persecutionem passi, et per ignem consumpti. 17Quod enim mirabile erat, in aqua, quæ omnia extinguit, plus ignis valebat : vindex est enim orbis justorum.
Lire Sagesse 16 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project