Vulgate clémentine (latin)

Sagesse 16:14

14Homo autem occidit quidem per malitiam ; et cum exierit spiritus, non revertetur, nec revocabit animam quæ recepta est.

Contexte de Sagesse 16:14

12Etenim neque herba, neque malagma sanavit eos : sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia. 13Tu es enim, Domine, qui vitæ et mortis habes potestatem, et deducis ad portas mortis, et reducis. Homo autem occidit quidem per malitiam ; et cum exierit spiritus, non revertetur, nec revocabit animam quæ recepta est. 15Sed tuam manum effugere impossibile est. 16Negantes enim te nosse impii, per fortitudinem brachii tui flagellati sunt : novis aquis, et grandinibus, et pluviis persecutionem passi, et per ignem consumpti.

Lire Sagesse 16 en entier

Dans les dictionnaires

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project