Vulgate clémentine (latin)
Sagesse 15:4
4Non enim in errorem induxit nos hominum malæ artis excogitatio, nec umbra picturæ labor sine fructu, effigies sculpta per varios colores :
Contexte de Sagesse 15:4
2Etenim si peccaverimus, tui sumus, scientes magnitudinem tuam ; et si non peccaverimus, scimus quoniam apud te sumus computati. 3Nosse enim te, consummata justitia est ; et scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis. Non enim in errorem induxit nos hominum malæ artis excogitatio, nec umbra picturæ labor sine fructu, effigies sculpta per varios colores : 5cujus aspectus insensato dat concupiscentiam, et diligit mortuæ imaginis effigiem sine anima. 6Malorum amatores digni sunt qui spem habeant in talibus, et qui faciunt illos, et qui diligunt, et qui colunt.
Lire Sagesse 15 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project