Vulgate clémentine (latin)

Sagesse 15:3

3Nosse enim te, consummata justitia est ; et scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis.

Contexte de Sagesse 15:3

1Tu autem, Deus noster, suavis et verus es, patiens, et in misericordia disponens omnia. 2Etenim si peccaverimus, tui sumus, scientes magnitudinem tuam ; et si non peccaverimus, scimus quoniam apud te sumus computati. Nosse enim te, consummata justitia est ; et scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis. 4Non enim in errorem induxit nos hominum malæ artis excogitatio, nec umbra picturæ labor sine fructu, effigies sculpta per varios colores : 5cujus aspectus insensato dat concupiscentiam, et diligit mortuæ imaginis effigiem sine anima.

Lire Sagesse 15 en entier

Dans les dictionnaires

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project