Vulgate clémentine (latin)
Sagesse 14:29
29Dum enim confidunt in idolis quæ sine anima sunt, male jurantes noceri se non sperant.
Contexte de Sagesse 14:29
27Infandorum enim idolorum cultura omnis mali causa est, et initium et finis. 28Aut enim dum lætantur insaniunt, aut certe vaticinantur falsa, aut vivunt injuste, aut pejerant cito. Dum enim confidunt in idolis quæ sine anima sunt, male jurantes noceri se non sperant. 30Utraque ergo illis evenient digne, quoniam male senserunt de Deo, attendentes idolis, et juraverunt injuste, in dolo contemnentes justitiam. 31Non enim juratorum virtus, sed peccantium pœna, perambulat semper injustorum prævaricationem.
Lire Sagesse 14 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project