Vulgate clémentine (latin)
Sagesse 14:27
27Infandorum enim idolorum cultura omnis mali causa est, et initium et finis.
Contexte de Sagesse 14:27
25et omnia commista sunt : sanguis, homicidium, furtum et fictio, corruptio et infidelitas, turbatio et perjurium, tumultus bonorum, 26Dei immemoratio, animarum inquinatio, nativitatis immutatio, nuptiarum inconstantia, inordinatio mœchiæ et impudicitiæ. Infandorum enim idolorum cultura omnis mali causa est, et initium et finis. 28Aut enim dum lætantur insaniunt, aut certe vaticinantur falsa, aut vivunt injuste, aut pejerant cito. 29Dum enim confidunt in idolis quæ sine anima sunt, male jurantes noceri se non sperant.
Lire Sagesse 14 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project