Vulgate clémentine (latin)
Sagesse 12:17
17Virtutem enim ostendis tu, qui non crederis esse in virtute consummatus, et horum qui te nesciunt audaciam traducis.
Contexte de Sagesse 12:17
15Cum ergo sis justus, juste omnia disponis ; ipsum quoque qui non debet puniri, condemnare, exterum æstimas a tua virtute. 16Virtus enim tua justitiæ initium est, et ob hoc quod Dominus es, omnibus te parcere facis. Virtutem enim ostendis tu, qui non crederis esse in virtute consummatus, et horum qui te nesciunt audaciam traducis. 18Tu autem dominator virtutis, cum tranquillitate judicas, et cum magna reverentia disponis nos : subest enim tibi, cum volueris posse. 19Docuisti autem populum tuum per talia opera, quoniam oportet justum esse et humanum ; et bonæ spei fecisti filios tuos, quoniam judicans das locum in peccatis pœnitentiæ.
Lire Sagesse 12 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project