Vulgate clémentine (latin)
Sagesse 12:15
15Cum ergo sis justus, juste omnia disponis ; ipsum quoque qui non debet puniri, condemnare, exterum æstimas a tua virtute.
Contexte de Sagesse 12:15
13Non enim est alius deus quam tu, cui cura est de omnibus, ut ostendas quoniam non injuste judicas judicium. 14Neque rex, neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his quos perdidisti. Cum ergo sis justus, juste omnia disponis ; ipsum quoque qui non debet puniri, condemnare, exterum æstimas a tua virtute. 16Virtus enim tua justitiæ initium est, et ob hoc quod Dominus es, omnibus te parcere facis. 17Virtutem enim ostendis tu, qui non crederis esse in virtute consummatus, et horum qui te nesciunt audaciam traducis.
Lire Sagesse 12 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project