Vulgate clémentine (latin)
Sagesse 11:23
23Quoniam tamquam momentum stateræ, sic est ante te orbis terrarum, et tamquam gutta roris antelucani quæ descendit in terram.
Contexte de Sagesse 11:23
21Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi ab ipsis factis suis, et dispersi per spiritum virtutis tuæ : sed omnia in mensura, et numero et pondere disposuisti. 22Multum enim valere, tibi soli supererat semper : et virtuti brachii tui quis resistet ? Quoniam tamquam momentum stateræ, sic est ante te orbis terrarum, et tamquam gutta roris antelucani quæ descendit in terram. 24Sed misereris omnium, quia omnia potes ; et dissimulas peccata hominum, propter pœnitentiam. 25Diligis enim omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quæ fecisti ; nec enim odiens aliquid constituisti aut fecisti.
Lire Sagesse 11 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project