Vulgate clémentine (latin)
Sagesse 11:22
22Multum enim valere, tibi soli supererat semper : et virtuti brachii tui quis resistet ?
Contexte de Sagesse 11:22
20quarum non solum læsura poterat illos exterminare, sed et aspectus per timorem occidere. 21Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi ab ipsis factis suis, et dispersi per spiritum virtutis tuæ : sed omnia in mensura, et numero et pondere disposuisti. Multum enim valere, tibi soli supererat semper : et virtuti brachii tui quis resistet ? 23Quoniam tamquam momentum stateræ, sic est ante te orbis terrarum, et tamquam gutta roris antelucani quæ descendit in terram. 24Sed misereris omnium, quia omnia potes ; et dissimulas peccata hominum, propter pœnitentiam.
Lire Sagesse 11 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project