Vulgate clémentine (latin)

Sagesse 1:4

4Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis.

Contexte de Sagesse 1:4

2quoniam invenitur ab his qui non tentant illum, apparet autem eis qui fidem habent in illum. 3Perversæ enim cogitationes separant a Deo ; probata autem virtus corripit insipientes. Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. 5Spiritus enim sanctus disciplinæ effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate. 6Benignus est enim spiritus sapientiæ, et non liberabit maledicum a labiis suis : quoniam renum illius testis est Deus, et cordis illius scrutator est verus, et linguæ ejus auditor.

Lire Sagesse 1 en entier

Dans les dictionnaires

Commentaires sur Sagesse 1

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project