Vulgate clémentine (latin)
Sagesse 1:3
3Perversæ enim cogitationes separant a Deo ; probata autem virtus corripit insipientes.
Contexte de Sagesse 1:3
1Diligite justitiam, qui judicatis terram. Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quærite illum : 2quoniam invenitur ab his qui non tentant illum, apparet autem eis qui fidem habent in illum. Perversæ enim cogitationes separant a Deo ; probata autem virtus corripit insipientes. 4Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. 5Spiritus enim sanctus disciplinæ effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate.
Lire Sagesse 1 en entierDans les dictionnaires
Commentaires sur Sagesse 1
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires