Vulgate clémentine (latin)

Tobie 8:21

21Uxori autem suæ dixit ut instrueret convivium, et præpararet omnia quæ in cibos erant iter agentibus necessaria.

Contexte de Tobie 8:21

19Misertus es autem duobus unicis. Fac eos, Domine, plenius benedicere te, et sacrificium tibi laudis tuæ et suæ sanitatis offerre, ut cognoscat universitas gentium quia tu es Deus solus in universa terra. 20Statimque præcepit servis suis Raguel ut replerent fossam quam fecerant priusquam elucesceret. Uxori autem suæ dixit ut instrueret convivium, et præpararet omnia quæ in cibos erant iter agentibus necessaria. 22Duas quoque pingues vaccas, et quatuor arietes, occidi fecit, et parari epulas omnibus vicinis suis, cunctisque amicis. 23Et adjuravit Raguel Tobiam ut duas hebdomadas moraretur apud se.

Lire Tobie 8 en entier

Dans les dictionnaires

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project