Vulgate clémentine (latin)
Tobie 8:20
20Statimque præcepit servis suis Raguel ut replerent fossam quam fecerant priusquam elucesceret.
Contexte de Tobie 8:20
18Fecisti enim nobiscum misericordiam tuam, et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos. 19Misertus es autem duobus unicis. Fac eos, Domine, plenius benedicere te, et sacrificium tibi laudis tuæ et suæ sanitatis offerre, ut cognoscat universitas gentium quia tu es Deus solus in universa terra. Statimque præcepit servis suis Raguel ut replerent fossam quam fecerant priusquam elucesceret. 21Uxori autem suæ dixit ut instrueret convivium, et præpararet omnia quæ in cibos erant iter agentibus necessaria. 22Duas quoque pingues vaccas, et quatuor arietes, occidi fecit, et parari epulas omnibus vicinis suis, cunctisque amicis.
Lire Tobie 8 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project