Vulgate clémentine (latin)

Tobie 6:4

4Et dixit ei angelus : Apprehende branchiam ejus, et trahe eum ad te. Quod cum fecisset, attraxit eum in siccum, et palpitare cœpit ante pedes ejus.

Contexte de Tobie 6:4

2Et exivit ut lavaret pedes suos, et ecce piscis immanis exivit ad devorandum eum. 3Quem expavescens Tobias clamavit voce magna, dicens : Domine, invadit me. Et dixit ei angelus : Apprehende branchiam ejus, et trahe eum ad te. Quod cum fecisset, attraxit eum in siccum, et palpitare cœpit ante pedes ejus. 5Tunc dixit ei angelus : Exentera hunc piscem, et cor ejus, et fel, et jecur repone tibi : sunt enim hæc necessaria ad medicamenta utiliter. 6Quod cum fecisset, assavit carnes ejus, et secum tulerunt in via : cetera salierunt, quæ sufficerent eis, quousque pervenirent in Rages civitatem Medorum.

Lire Tobie 6 en entier

Dans les dictionnaires

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project