Vulgate clémentine (latin)
Tobie 6:3
3Quem expavescens Tobias clamavit voce magna, dicens : Domine, invadit me.
Contexte de Tobie 6:3
1Profectus est autem Tobias, et canis secutus est eum, et mansit prima mansione juxta fluvium Tigris. 2Et exivit ut lavaret pedes suos, et ecce piscis immanis exivit ad devorandum eum. Quem expavescens Tobias clamavit voce magna, dicens : Domine, invadit me. 4Et dixit ei angelus : Apprehende branchiam ejus, et trahe eum ad te. Quod cum fecisset, attraxit eum in siccum, et palpitare cœpit ante pedes ejus. 5Tunc dixit ei angelus : Exentera hunc piscem, et cor ejus, et fel, et jecur repone tibi : sunt enim hæc necessaria ad medicamenta utiliter.
Lire Tobie 6 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project