Vulgate clémentine (latin)
Tobie 10:5
5omnia simul in te uno habentes, te non debuimus dimittere a nobis.
Contexte de Tobie 10:5
3Cœpit autem contristari nimis ipse, et Anna uxor ejus cum eo : et cœperunt ambo simul flere, eo quod die statuto minime reverteretur filius eorum ad eos. 4Flebat igitur mater ejus irremediabilibus lacrimis, atque dicebat : Heu, heu me, fili mi ! ut quid te misimus peregrinari, lumen oculorum nostrorum, baculum senectutis nostræ, solatium vitæ nostræ, spem posteritatis nostræ ? omnia simul in te uno habentes, te non debuimus dimittere a nobis. 6Cui dicebat Tobias : Tace, et noli turbari : sanus est filius noster : satis fidelis est vir ille, cum quo misimus eum. 7Illa autem nullo modo consolari poterat, sed quotidie exiliens circumspiciebat, et circuibat vias omnes per quas spes remeandi videbatur, ut procul videret eum, si fieri posset, venientem.
Lire Tobie 10 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project