Vulgate clémentine (latin)
Tobie 10:4
4Flebat igitur mater ejus irremediabilibus lacrimis, atque dicebat : Heu, heu me, fili mi ! ut quid te misimus peregrinari, lumen oculorum nostrorum, baculum senectutis nostræ, solatium vitæ nostræ, spem posteritatis nostræ ?
Contexte de Tobie 10:4
2Putasne Gabelus mortuus est, et nemo reddet illi pecuniam ? 3Cœpit autem contristari nimis ipse, et Anna uxor ejus cum eo : et cœperunt ambo simul flere, eo quod die statuto minime reverteretur filius eorum ad eos. Flebat igitur mater ejus irremediabilibus lacrimis, atque dicebat : Heu, heu me, fili mi ! ut quid te misimus peregrinari, lumen oculorum nostrorum, baculum senectutis nostræ, solatium vitæ nostræ, spem posteritatis nostræ ? 5omnia simul in te uno habentes, te non debuimus dimittere a nobis. 6Cui dicebat Tobias : Tace, et noli turbari : sanus est filius noster : satis fidelis est vir ille, cum quo misimus eum.
Lire Tobie 10 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project