Vulgate clémentine (latin)

Tobie 1:21

21Denique cum reversus esset rex Sennacherib, fugiens a Judæa plagam quam circa eum fecerat Deus propter blasphemiam suam, et iratus multos occideret ex filiis Israël, Tobias sepeliebat corpora eorum.

Contexte de Tobie 1:21

19Tobias quotidie pergebat per omnem cognationem suam, et consolabatur eos, dividebatque unicuique, prout poterat, de facultatibus suis : 20esurientes alebat, nudisque vestimenta præbebat, et mortuis atque occisis sepulturam sollicitus exhibebat. Denique cum reversus esset rex Sennacherib, fugiens a Judæa plagam quam circa eum fecerat Deus propter blasphemiam suam, et iratus multos occideret ex filiis Israël, Tobias sepeliebat corpora eorum. 22At ubi nuntiatum est regi, jussit eum occidi, et tulit omnem substantiam ejus. 23Tobias vero cum filio suo et cum uxore fugiens, nudus latuit, quia multi diligebant eum.

Lire Tobie 1 en entier

Dans les dictionnaires

Commentaires sur Tobie 1

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project