Vulgate clémentine (latin)

Siracide 5:15

15Honor et gloria in sermone sensati : lingua vero imprudentis subversio est ipsius.

Contexte de Siracide 5:15

13Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas, et cum sapientia proferas responsum verum. 14Si est tibi intellectus, responde proximo : sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris. Honor et gloria in sermone sensati : lingua vero imprudentis subversio est ipsius. 16Non appelleris susurro, et lingua tua ne capiaris et confundaris : 17super furem enim est confusio et pœnitentia, et denotatio pessima super bilinguem : susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia.

Lire Siracide 5 en entier

Commentaires sur Siracide 5

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project