Vulgate clémentine (latin)

Siracide 5:13

13Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas, et cum sapientia proferas responsum verum.

Contexte de Siracide 5:13

11Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam : sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua. 12Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui et scientia : et prosequatur te verbum pacis et justitiæ. Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas, et cum sapientia proferas responsum verum. 14Si est tibi intellectus, responde proximo : sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris. 15Honor et gloria in sermone sensati : lingua vero imprudentis subversio est ipsius.

Lire Siracide 5 en entier

Commentaires sur Siracide 5

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project