Vulgate clémentine (latin)
Siracide 33:32
32Si læseris eum injuste, in fugam convertetur :
Contexte de Siracide 33:32
30In opera constitue eum : sic enim condecet illum. Quod si non obaudierit, curva illum compedibus, et non amplifices super omnem carnem : verum sine judicio nihil facias grave. 31Si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua : quasi fratrem sic eum tracta, quoniam in sanguine animæ comparasti illum. Si læseris eum injuste, in fugam convertetur : 33et si extollens discesserit, quem quæras et in qua via quæras illum nescis.
Lire Siracide 33 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project