Vulgate clémentine (latin)

Siracide 33:30

30In opera constitue eum : sic enim condecet illum. Quod si non obaudierit, curva illum compedibus, et non amplifices super omnem carnem : verum sine judicio nihil facias grave.

Contexte de Siracide 33:30

28Servo malevolo tortura et compedes : mitte illum in operationem, ne vacet : 29multam enim malitiam docuit otiositas. In opera constitue eum : sic enim condecet illum. Quod si non obaudierit, curva illum compedibus, et non amplifices super omnem carnem : verum sine judicio nihil facias grave. 31Si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua : quasi fratrem sic eum tracta, quoniam in sanguine animæ comparasti illum. 32Si læseris eum injuste, in fugam convertetur :

Lire Siracide 33 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project