Vulgate clémentine (latin)
Siracide 23:29
29Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita : sic et post perfectum respicit omnia.
Contexte de Siracide 23:29
27Et non intelligit quoniam omnia videt oculus illius, quoniam expellit a se timorem Dei hujusmodi hominis timor, et oculi hominum timentes illum : 28et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum, et profundum abyssi, et hominum corda, intuentes in absconditas partes. Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita : sic et post perfectum respicit omnia. 30Hic in plateis civitatis vindicabitur, et quasi pullus equinus fugabitur, et ubi non speravit apprehendetur. 31Et erit dedecus omnibus, eo quod non intellexerit timorem Domini.
Lire Siracide 23 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project