Vulgate clémentine (latin)
Siracide 23:27
27Et non intelligit quoniam omnia videt oculus illius, quoniam expellit a se timorem Dei hujusmodi hominis timor, et oculi hominum timentes illum :
Contexte de Siracide 23:27
25Omnis homo qui transgreditur lectum suum, contemnens in animam suam, et dicens : Quis me videt ? 26Tenebræ circumdant me, et parietes cooperiunt me, et nemo circumspicit me : quem vereor ? delictorum meorum non memorabitur Altissimus. Et non intelligit quoniam omnia videt oculus illius, quoniam expellit a se timorem Dei hujusmodi hominis timor, et oculi hominum timentes illum : 28et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum, et profundum abyssi, et hominum corda, intuentes in absconditas partes. 29Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita : sic et post perfectum respicit omnia.
Lire Siracide 23 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project