Vulgate clémentine (latin)

Siracide 11:34

34A scintilla una augetur ignis, et ab uno doloso augetur sanguis : homo vero peccator sanguini insidiatur.

Contexte de Siracide 11:34

32Sicut enim eructant præcordia fœtentium, et sicut perdix inducitur in caveam, et ut caprea in laqueum : sic et cor superborum, et sicut prospector videns casum proximi sui. 33Bona enim in mala convertens insidiatur, et in electis imponet maculam. A scintilla una augetur ignis, et ab uno doloso augetur sanguis : homo vero peccator sanguini insidiatur. 35Attende tibi a pestifero, fabricat enim mala, ne inducat super te subsannationem in perpetuum. 36Admitte ad te alienigenam : et subvertet te in turbine, et abalienabit te a tuis propriis.

Lire Siracide 11 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project