Vulgate clémentine (latin)
Siracide 11:33
33Bona enim in mala convertens insidiatur, et in electis imponet maculam.
Contexte de Siracide 11:33
31Non omnem hominem inducas in domum tuam : multæ enim sunt insidiæ dolosi. 32Sicut enim eructant præcordia fœtentium, et sicut perdix inducitur in caveam, et ut caprea in laqueum : sic et cor superborum, et sicut prospector videns casum proximi sui. Bona enim in mala convertens insidiatur, et in electis imponet maculam. 34A scintilla una augetur ignis, et ab uno doloso augetur sanguis : homo vero peccator sanguini insidiatur. 35Attende tibi a pestifero, fabricat enim mala, ne inducat super te subsannationem in perpetuum.
Lire Siracide 11 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project