Vulgate clémentine (latin)
Judith 8:4
4Erat autem Judith relicta ejus vidua jam annis tribus et mensibus sex.
Contexte de Judith 8:4
2et vir ejus fuit Manasses, qui mortuus est in diebus messis hordeaceæ : 3instabat enim super alligantes manipulos in campo, et venit æstus super caput ejus, et mortuus est in Bethulia civitate sua, et sepultus est illic cum patribus suis. Erat autem Judith relicta ejus vidua jam annis tribus et mensibus sex. 5Et in superioribus domus suæ fecit sibi secretum cubiculum, in quo cum puellis suis clausa morabatur, 6et habens super lumbos suos cilicium, jejunabat omnibus diebus vitæ suæ, præter sabbata et neomenias et festa domus Israël.
Lire Judith 8 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project