Vulgate clémentine (latin)

Judith 8:3

3instabat enim super alligantes manipulos in campo, et venit æstus super caput ejus, et mortuus est in Bethulia civitate sua, et sepultus est illic cum patribus suis.

Contexte de Judith 8:3

1Et factum est cum audisset hæc verba Judith vidua, quæ erat filia Merari filii Idox filii Joseph filii Oziæ filii Elai filii Jamnor filii Gedeon filii Raphaim filii Achitob filii Melchiæ filii Enan filii Nathaniæ filii Salathiel filii Simeon filii Ruben, 2et vir ejus fuit Manasses, qui mortuus est in diebus messis hordeaceæ : instabat enim super alligantes manipulos in campo, et venit æstus super caput ejus, et mortuus est in Bethulia civitate sua, et sepultus est illic cum patribus suis. 4Erat autem Judith relicta ejus vidua jam annis tribus et mensibus sex. 5Et in superioribus domus suæ fecit sibi secretum cubiculum, in quo cum puellis suis clausa morabatur,

Lire Judith 8 en entier

Dans les dictionnaires

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project