Vulgate clémentine (latin)

Esther 16:21

21Hanc enim diem, Deus omnipotens, mœroris et luctus, eis vertit in gaudium.

Contexte de Esther 16:21

19Hoc autem edictum, quod nunc mittimus, in cunctis urbibus proponatur, ut liceat Judæis uti legibus suis. 20Quibus debetis esse adminiculo, ut eos qui se ad necem eorum paraverant, possint interficere tertiadecima die mensis duodecimi, qui vocatur Adar. Hanc enim diem, Deus omnipotens, mœroris et luctus, eis vertit in gaudium. 22Unde et vos inter ceteros festos dies, hanc habetote diem, et celebrate eam cum omni lætitia, ut et in posterum cognoscatur, 23omnes qui fideliter Persis obediunt, dignam pro fide recipere mercedem ; qui autem insidiantur regno eorum, perire pro scelere.

Lire Esther 16 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project