Vulgate clémentine (latin)

Esther 16:19

19Hoc autem edictum, quod nunc mittimus, in cunctis urbibus proponatur, ut liceat Judæis uti legibus suis.

Contexte de Esther 16:19

17Unde eas litteras, quas sub nomine nostro ille direxerat, sciatis esse irritas. 18Pro quo scelere ante portas hujus urbis, id est, Susan, et ipse qui machinatus est, et omnis cognatio ejus pendet in patibulis : non nobis, sed Deo reddente ei quod meruit. Hoc autem edictum, quod nunc mittimus, in cunctis urbibus proponatur, ut liceat Judæis uti legibus suis. 20Quibus debetis esse adminiculo, ut eos qui se ad necem eorum paraverant, possint interficere tertiadecima die mensis duodecimi, qui vocatur Adar. 21Hanc enim diem, Deus omnipotens, mœroris et luctus, eis vertit in gaudium.

Lire Esther 16 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project