Vulgate clémentine (latin)

Esther 14:8

8et nunc non eis sufficit, quod durissima nos opprimunt servitute, sed robur manuum suarum, idolorum potentiæ deputantes,

Contexte de Esther 14:8

6Peccavimus in conspectu tuo, et idcirco tradidisti nos in manus inimicorum nostrorum : 7coluimus enim deos eorum. Justus es Domine : et nunc non eis sufficit, quod durissima nos opprimunt servitute, sed robur manuum suarum, idolorum potentiæ deputantes, 9volunt tua mutare promissa, et delere hæreditatem tuam, et claudere ora laudantium te, atque extinguere gloriam templi et altaris tui, 10ut aperiant ora gentium, et laudent idolorum fortitudinem, et prædicent carnalem regem in sempiternum.

Lire Esther 14 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project